Le 15 avril 1462, les religieux de Jumiéges rédigèrent une circulaire dans laquelle ils demandaient des prières pour deux de leurs abbés, Simon et Nicolas, pour soixante-quatre moines et pour plusieurs personnes associées à leur monastère.

Les archives de la Seine-Inférieure possèdent un fragment de rouleau sur lequel sont copiées la lettre du 15 avril 1462, la liste des églises qui étaient en communauté de prières avec Jumiéges, et seize titres dont l'écriture est fort effacée.

Universis catholice matris ecclesie filiis, quos ad aspectum hujus cedule tetigerit Deus corda ut compaciantur desolatis, frater Johannes, permissione divina humilis abbas monasterii sancte Marie sanctique Petri Gemeticensis, ordinis sancti Benedicti, Rothomagensis dyocesis, totusque ejusdem loci conventus, salutem in eo qui est vita credencium et resurrectio mortuorum.
Scitis, karissimi, quod nos omnes fratres sumus, quos unica mater ecclesia Jhesu Christo, sponso suo, per sacramentum baptismatis lavacrum parturivit, nos precipue quos iterum sacre religionis professio nectit, et specialiter nos quicumque sumus invicem singulari specialique fraternitate aut societate conjuncti, quibus fervencior salutis fratrum nostrorum ymo et suorum zelus incumbit.

Ideo nos, qui vobis, cum oportuerit, vicem consolationis similiter offerimus, desolationis nostre suspiria numciantes fraterne pietatis compassionem humiliter imploramus. Omnes quidem, ut ait apostolus, unius capitis menbra sumus, singuli alter alterius menbra ; menbra autem sibi mutuo compatiuntur ; unde qui a fraterna compassione sue mentis avertit intuitum eo capite cui menbra per fideivinculum uniuntur indiguissimum se probavit. Hec enim vera Dei caritas fraternitatem invicem diligere, gaudere cum gaudentibus et flere cum flentibus, infirmis compati et indigentibus subvenire.

La liste des moines


Hac igitur apostolica institucione commoniti, spem habentes quod dignabitur caritas vestra corda in eternum consolari, quesumus humiliter et devote quatinus pro salute fratrum nostrorum, Symonis abbatis, Nicolay abbatis, Michaelis, Gauffridi, Symonis, Roberti, Stephani, Johannis, Petri, Johannis, Johannis, Johannis, Symonis, Johannis, Johannis, Nicholay, Symonis, Roberti, Johannis, Johannis, Petri, Ricardi, Radulphi, Theoderici, Johannis, Martini, Roberti, Nicholay, Petri, Roberti, Ricardi, Petri, Petri, Petri, Johannis, Roberti, Belengerii, Roberti, Johannis, Thome, Eustacii, Johannis, Guillermi, Petri, Petri, Nicholay, Jacobi, Guillermi, Johannis, Phyllipi, Bertini, Petri, Stephani, Guillermi, Roberti, Guillermi, Jordani, Petri, Johannis, Petri, Martini, Petri, Johannis, Johannis, Johannis, Roberti, quondam monasterii nostri predicti monachorum, necnon Johannis, Clementis, Richardi, Johannis et aliorum familiarium nostrorum, nuper a carnis vinculis egressorum ergastulo, vos precipue, qui ex inita fraternitate aut societate speciales estis debitores, debitum speciale oracionum et elemosinarum fideliter persolvendo, orare nobiscum dignemini, sic nostre parvitatis insufficientiam vestris devotis ora
tionibus et caritatis operibus misericorditer adjuvantes, ut ipse cui humilium et mansuetorum semper placuit deprecacio, cui eciam proprium est misereri, predictos deffunctos jubeat post hujus mondi caduca eterna beatitudine frui, ex[c]ipi angelorum choris, et Abrahe sinibus confoveri. Preterea Micaellem Lignart, latorem presencium, vestre caritati commendamus, deprecantes ut, cum ad vos accesserit, vestre bonitatis senciat largitatem, a Christo premium, et a nobis vicem in casu simili recepturi. Bene et diu valeatis in Domino Jesu Christo, Amen. Datum apud Gemeticum, anno Domini M° CCCC° LXII°, aprilis decima quinta die post Pascha.



Hee sunt fraternitates societatesque ecclesie beate Marie beatique Petri Gemeticensis.

Ecclesia sancti Philiberti de Trinorcio.
Ecclesia sancti Ebrulphi.
Ecclesia sancti Audoeni Rothomagensis.
Ecclesia sancte Trinitatis de Fiscampno.
Ecclesia sancti Vuandregisili.
Ecclesia sancti Petri Corbiensis.
Ecclesia sancte Marie Becci Helluini.
Ecclesia de Pratellis.
Ecclesia sancti Petri super Dyvam.
Ecclesia sancti Michaelis in Monte.
Ecclesia sancti Stephani de Cadomo.
Ecclesia de Troarno.
Ordo totus Cisterciensis.
Ecclesia sancti Vigoris de Ceraseyo.
Ecclesia sancti Victoris Parisiensis,
Ecclesia sancti Vedasti Attrebatensis.
Ecclesia beate Marie de Bernaio.
Ecclesia sancti Dionisii in Francia.
Ecclesia sancti Germani de Pratis.
Ecclesia sancte Katherine juxta Rothomagum.
Ecclesia beate Marie Montisburgis.
Ecclesia sancti Severii.
Ecclesia sancti Salvatoris in Constantino.
Ecclesia sancti Stephani de Fonteneio.
Ecclesia sancti Cariulumphi.
Ecclesia sancti Quintini Belvacencis.
Ecclesia sancti Crispini et sancti Crispiniani majoris Suessionensis.
Ecclesia sancti Leodegarii.
Ecclesia sancti Petri Melledunensis, Senonensis diocesis.

Secuntur nomina deffunctorum fratrum : XVIIJ° kalendas octobris, obiit dominus Symon abbas. XV° kalendas julii, obiit dominus Nicolaus abbas. Obierunt Michael, etc. et Johannes, Clemens, Richardes, Joliannes, et alii familiarii nostri, et Eustacius prior.

Fratribus electis, humilis grex Gimegiensis
Genobii, seniper mansure gaudia vite.
Quod petitis functis pro vestris solvere prompte,
Poscimus haud pigeat pariter hoc reddere nostris.

1. Suivent les noms de moines insérés plus haut dans l'encyclique.








SOURCES

Rouleaux des morts du IXe au XVe siècle, recueillis et publiés, pour la Société de l'histoire de France, par Léopold Delisle